AUTOCHIRES

AUTOCHIRES
AUTOCHIRES
Graece Αὐτόχειρες, aliter Αὐτοφόροι, i. e. Suicide, qui ipsi sibi mortem consciscunt, apud Hebraeos, soli sepulturae honore caruerunt, uti Iosephus docet de Bell. Iud. l. 3. c. 25. Nec id mirum, cum in hos aliud supplicium constitui non possit, qui mortem prosupplicio non habent. Sic Milesiae Virgines a voluntaria
morteabsterritae, apud A. Gell. l. 15. c. 10. et plebs olim Romana, apud Servium ad Aen. l. 12. quamquam improbante Pliniôl. 36. Sic et Cleomenis corpus, qui se interfecerat, Ptolemaeus suspendi iussit. Etpassim receptum, ait Aristoteles Nicom. l. 5. c. 5. ut ignominiâ aliquâ afficiantur, qui sibi mortem intulêre: ubi Andronicus Rhodius id exponens ait, sepulturâ eorum corpora prohiberi, quod inter alia Demonassae Cypti Reginae scita laudat Dion Chrysostomus. Neque huic mori obstat, quod Homerus, Aeschylus, Sophocles, alii monent, nihil sentire mortuos: quare nec damnô nec pudore affici. Satis enim est id, quod mortuis accidit, a vivis metui, ut hôc pactô a peccato retrahantur. Optime enim Platonici contra Stoicos, et si qui alii servitutis et morbi fugam, imo et spem gloriae, pro iusta causa mortis voluntariae, admittebant, sentiunt, retinendum animum in custodia corporis, nec iniuslu eius, a quo ille nobis est datus, ex hac vita migrandum: quam in rem multa videre est apud Photium, Olympiodorum et Macrob. ad Somnium Scipionis. Hanc senrentiam fecutus olim Brutus, Catonis factum, quod postea im itatus est, damnaverat; et Megasthenes notabat, ab Indorum sapientibus reprehensum Calani factum, neque enim eorum placitis probari talem exitum hominum vitae impatientium, Sttabo l. 15. Nec aliena persarum, ut videtur, sententia, quorum Rex Darius apnd Cutrium l. 3. c. 6. alienô scelere, quam suô, mori maluit. Ideo Hebraeis mori dictum ἀπολύεςθαι, i. e. dimitti; quod genus lovendi et Graecis fuissle usitatum, discimus ex Themistio de Anima et Plutarcho in Consol. Nonnulli tamen et Hebraeotum, de Lege se non intersiciendi, unam causam excipiunt, tamquam ευλογον ἐξαγωγην`, si quis videat se deinceps victurum in probrum ipsius Dei. Quo reterunt exemplum Sampsonis, Saulis, in libris Iudicum et Samuelis; nec non Razis Senatoris Hierosolym. in Historia Maccabaica. Sed et in Christiana Historia exempla legimus similia eorum, qui mottem sibi intulerunt, ne tormentis adacti Christi religionem eiurarent, et Virginum, quae, ne qudicitiam amitterent, in flumen se iecerunt, quas et in Martyrum censum Ecclesia retulit. De quibus quid Augustinus sentiat, de Civ. Dei l. 1. c. 26. Ep. 61. ad Dutc. et l. 2. c. 23. contra secund. Gaud. epist. videre operae pretium est. Cui addere placeat Chrysostomum Galat. c. 1. v. 4. Concilium Carthagm. I. et Aurelian. II. Capitulum item Francicum l. 6. c. 70. et l. 7. c. 443. Aeschinis tempore eius, qui se interfecisset, manum seorsim a corpore sepeliri consuevisse, tradit idem in Ctesiphontem. Cleomedis praefati αὐτοκτόνου corpus κρεμάσαι καταμυρώσαντα Ptolemaeum, h. e. non suspendisle modo, sed et unguentatum cruci affixisse, refert Plut. ut infra videbimus, ubi de Ungendi ritu. Scribit quoque Artemidorus, memoriam cius, qui laqueô finîslet vitam sibi, ita damnatam tantâque ignominiâ aftectam este, ut nec in parentationibus, inter coeteros propinquos, nomen illius cieretur, Oneirocrit. l. 1. c. 5.
ἀναρτήσας εἁυτὸν ἐτελεύτησε τὸν βίον, ὡς μηδ᾿ ἀποθανὼν ἔχειν ὄνομα τούτους γὰρ μόνους εν ῃεκρῶν δείπνοις οὐ καλοῦσιν οἱ προσήκοντες, qua de re infra aliquid, ubi de Ferali cena. Vide quoque Hegesippum l. 3. c. 17. et plur a hanc in rem apud Hug. Grotium de Iure Belli et Pacis 1. 2. c. 19. §. 5. nec non Tob. Pfatmerum System. Theol. Gentil. pur, cap. de Lege. Iis, qui Intestati decesserunt, similes habitos, inferiori aevô, dicemus infra in hac voce. Vide quoque Scrobiculus

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”